AURUM Coronarium

AURUM Coronarium
AURUM Coronarium
hinc ortum. Victorum praemium antiquissimis temporibus laurus fuit, in cuius locum postea corona ex auro successit Festus Pomp. l. 18. Triumphales coronae sunt, quae Imperatori victori aureae praeferuntur, quae olim propter paupertatem laureae fuerunt. Neque vero una aut altera solum praeferri solebat, sed et poene infinitae, pro opulentia devictae provinciae. Unde in triumpho Aemylii Regilli, quinquaginta coronas aureas translatas fuisse, docet Livius Dec. 4. l. 7. imo triumphante L. Manliô Alcidinô centumviginti quatuor, Idem eiusdem Dec. l. 10. Tandem, pro coronis certa pecuniae summa iis depensa est, Aurum coronarium hinc dicta: Servius ad Aen. l. 8. v. 721. Aurum, inquit, coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur: Imperatores autem hoc imponebant, propter concessam vitam; Ideo ergo dicit dona, si hoc non esset, spolia diceret. Meminit eiusdem Auri Tacitus Annal. l. 15. c. 45. Inque praedam etiam Dii cesêre, spoliatis in urbe templis, egestôque aurô, quod triumphis, quod votis, omnis Populi Rom. aetas prospere, aut in metu sacraverat. Postea autem non in victoriis tantum, aut superatis hostibus auri huius conferendi consuetudo invaluit, sed in quacumque pompa, aut magnificentia: Hinc apud Ael. Spartian. c. 4. Antoninus Pius Aurum coronarum, quod adoptionis suae causâ oblatum fuerat, Italicis totum, Provincialibus medium, reddidisle legitur. Apud Suetonium Nero c. 32. revocavit et praemia coronarum, quae unquam sibi in certaminibus civitates detulissent. Contra veterem morem, cum lex et decerni et accipi illud vetaret, nisi decretô triumphô, Cicer. orat. in Pisonem etc. Vide Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. Rom. l. 10. paralipom. ad c. 29. Lipsium de Magnitud. Rom. l. 2. c. 5. etc. De eodem Auro, sic Car. du Fresne: Aurum Coronarium Imperatoribus ultro conferebatur in auro, vel in coronis aureis, aliisque signis ob partas victorias, aut laetitiam aliquam a Senatoribus aliisque Magistratibus: interdum necessitate postulante indicebatur. A Satrapis etiam pro devotione, quam
Imperio debebant, sollenniter offerebatur. Dio vocat, τὸ χρυσίον τὸ τοῖς ςτεφάνοις προσῆκον, aurum coronis conveniens: Incertus Scriptor apud Suidam ςτεφανικὸν τέλεσμα, coronarium vectigal. Strabo φιλικῶν λειτουργιῶν appellatione id complexus est, l. 8. Remisit illud Italiae, in provinciis, minuit Adrianus Caesar apud Lamprid. c. 32. Vide et quae de Pio dicta, et praeterea Monimentum Ancyranum Augusti cum Notis Casauboni et titi. Cod. Theodos. de Auro Coronar. atque ibi Iac. Gothofredum, ut et Vales. ad Ammianum l. 25. p. 301.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • AURUM CORONARIUM — (Latin gold for the crown ), term for two separate taxes paid in ancient times. (1) It was originally a voluntary gift donated by the provinces to victorious Roman generals and later to emperors upon accession. The gift had the form of a golden… …   Encyclopedia of Judaism

  • CORONARIUM Aurum — de quo sic A. Gellius, l. 5. c. 6. Triumphales coronae sunt aureae, quae Imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. Id vulgo dicitur aurum coronarium: hae antiquitus e lauru erant etc. Verum non tantum coronae; sed aurum postea ad coronas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Aurum — (lat.), 1) Gold, u. zwar bei den Römern [35] A. ad obrussam (A. obryzum), Gold nach der Feuerprobe, das reinste, feinste Gold; 2) was aus Gold gemacht ist, so A. coronarium, goldener Kranz, welchen die Provinzialen einem Proconsul nach einem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • AES Coronarium — in Cyprii aeris generibus, tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum, speciem auri in coronis histrionum praebet, ita Plin. l. 34. c. 8. Inde nomen adeptum, teste Isidorô l. 16. c. 19. Graeci Χολοβαφον vocant, et χολοβάφινον, i. e. felle… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCCIALE Bellum — Historicis dictum est, quod Romanis, cum plerisque Italiae popelis, Etruscis, Latinis, Sabinisque; item cum Marsis, Pelignis, Vestinis, Marrucinis: hosque sequutis Picentibus, Frentanis, Hirpinis, Pompeianis, Venusinis, Appulis, Lucanis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Triumph (Erfolg) — Der Triumphbogen Konstantins des Großen in Rom. Die Quadriga und die übrigen Aufbauten oben auf dem Triumphbogen und damit die eigentliche Ehrung fehlen heute Ein Triumph (lateinisch: triumphus; auch Triumphzug) war im alten Rom der feierliche… …   Deutsch Wikipedia

  • Triumphator — Der Triumphbogen Konstantins des Großen in Rom. Die Quadriga und die übrigen Aufbauten oben auf dem Triumphbogen und damit die eigentliche Ehrung fehlen heute Ein Triumph (lateinisch: triumphus; auch Triumphzug) war im alten Rom der feierliche… …   Deutsch Wikipedia

  • Triumphzug — Der Triumphbogen Konstantins des Großen in Rom. Die Quadriga und die übrigen Aufbauten oben auf dem Triumphbogen und damit die eigentliche Ehrung fehlen heute Ein Triumph (lateinisch: triumphus; auch Triumphzug) war im alten Rom der feierliche… …   Deutsch Wikipedia

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Châsse des rois mages — 35° 02′ 12″ N 81° 38′ 54″ W / 35.03669, 81.64845 …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”